- CINNADON Lacedaemonius
- CINNADON Lacedaemoniusqui cum insidias Ephoris struxisset; hâc re per indicem illi cognitâ Cinnadonem, per praemissos duos equites, Aulone comprehendendum curârunt. A quibus ibidem tortus conscios edidit, et sine tumultu coniuratio oppresla est. Apud Aristotelem, l. 5. Polit. c. 7. scribitur Cinadon. Xenophon, l. 3. Hellen, rem ita describit: Agresilao pro publica salute rem divinam facienti, ex prima victima aruspex periculum indicat: ex secunda maius; ex tertia talia, inquit, signa video, quasi inter hostes ipsos versemur. Itaque Diis averruncatoribus sacra facta et vix litatum fuit. Cis dies quasi quinque defert quidam ad Ephoros insidiarum consilium, et auctorem Cinadonem, hominem iuvenili formâ et aninnrobore spectatum; sed non ex eorum numero, qui pares in Republ. Spartana dicebantur. Is quaestioni subiectus rem ordine omnem fassus est, rogatusque cur id facedecrevisset; quod nemine, respondit, Lacedaemone volussiet esse inferior.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.